monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 58
Et saepe contingit ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat: nec tamen anima eidem delectationi consentiat. Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, ne consentiat; et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat. Unde et ille caelestis exercitus praecipuus miles gemebat dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis . Si autem captivus erat, minime pugnabat; sed et pugnabat: quapropter et captivus erat, et pugnabat igitur legi mentis, cui lex quae membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captivus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, captivus et liber; liber ex iustitia quam diligit, captivus ex delectatione quam portat invitus.